![]() ![]() ![]() Isaac Newtonus anno 1689 a Godfrido Kneller depictus. Newtonus fuit praeses Regalis Societatis Londinii, in quam anno 1672 cooptatus fuerat, exinde ab anno 1703 usque ad annum 1727. Newtonus monstravit motum rerum in Tellure et corpora caelestia ab eadem copia legum naturalium gubernari per constantiam legum motionis planetariae Kepleranarum et suae rationis gravitationis demonstratam, ergo heliocentrismum tandem refellens et Revolutionem Scientificam promovens. Quod opus gravitationem universam et tres leges motus offert, quae scientificum universi corporei conspectum per proxima tria saecula dominata est. Eius libellus Philosophiae Naturalis Principia Mathematica, anno 1687 editus, fundamenta mechanicae classicae exponit. Isaacus Newtonus, vel Isaacus Newton (-onis, m.), Anglice Isaac Newton (anno 1642, die 25 Decembris secundum calendarium Iulianum natus mortuus die 20 Martii 1727) fuit physicus, mathematicus, astronomus, philosophus naturalis, alchemista, et theologus Anglus, qui "a multis scientista maximus et momenti maximi qui umquam vixit" habetur. ![]()
0 Comments
Leave a Reply. |